Latin
LIBRI PRIMI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 29
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI PRIMI PARS SECVNDA. EXPERIENTIAE VARIAE. QQCcupatur haec libri primi pars altera, in proponendis atque Mexplicandis variis, reconditis, probatisque experimentis, singulari industria, labore pertinaci, sudore plurimo diligentißmè inuestigatis, atque ex abditis naturae thesauris in lucem fideliter protractis, vt ex ijs tanquam praecognitis indubitatis in verum Visiuae potentiae thronum absque ambagibus deuenire tandem liceat. Bonis ergo auibus Aneam praelata face tuto gradientem Amice Lector, trannite, fidus sequaris Achates, licet. Regia gradieris via, errores multos cernes, discernes plerosque EXPERIENTIA PRIMA. PVPILLAE VARIATIO. CAPVT I. YD quod Corneatunica munitum aspectui patet, non est vnum quid seu naturâ seu continuitate, sed longè seiunctum, multisque discretum partibus, tametsi aliter appareat. *Nam orbiculus niger, quem pupiliam dicimus, à superficie Choroidis concauâ trans omnes humores, nec non Retinam, Hyaloidem, Araneam, ipsamque Corneam per Vueae foramen promicans, est fundus oculi internus colore vero, non apparente, vt quidam volunt, imbutus. Etenim, si propter solam sinus intetioris concamerationem humorumque obumbrationem ex aliqua opacitate resultaret iste pupillae color, ad eum modum, quo longe positi per ianuam aut fenestram apertam omnia nigra videmus; ratio reddi non posset, cur variorum animalium diuersicolor pupilla esset, cum opacitas dibzy G Google opacitas istam vnifermis sit, sempenuj; colorem nigrum mentiatur. iam verò experientia testatur, in animalibus pupillas colore variari, &talem colorem in superficie Choroidis reperiri, qualem pupilla prae se ferebat.