Latin
LIBRI PRIMI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Limbus verò circularis aequabiliter pupillae circumfusus, est Vuea tunica versicolor, à cuius colore oculi nigri, glauci, flaui, fusci, &c. denominantur; Totum autem hoc coniunctum, id est, Vuea tunica cum pupillâ, Iris oculi siue sol appellatur. Et quamuis Iris haec tota eiusdem semper existat probabiliter amplitudinis, quoad peripheriam Sclerodi confinem; pupilla tamen verè augetur &minuitur notabiliter, etiam non sentiente animali: huius rei triplex affero à quolibet faciendum periculum.