Latin
EXPERIMENTVM I
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 31
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTVM II. ALtera Experientia est haec: Accipe in manum aciAculam, aut quid simile eamque ab oculo in aciculae caput intento remotam tene, sensimque, ad oculum admoue; ita vt crassitie digiti vix absit; vnâ cum accessu aciculae ad oculum tuum claudetur pupilla eiusdem, vnam cum recessu ab eodem aperietur, sensibili differentiâ, quod videbit is, quem veritatis testem &philosophiae amicum adhibueris; is enim in pupillam oculi tui intentus, eandem modo dehiscentem, modo conniuentem spectabit. In hoc tamen casu obtutus tuus fixus erit in caput aciculae, aut aliam quamcunque rem similem minutam oculoque praefixam, alterque oculus claudetur. Neque necesse est hic à tenebris in lucem, aut ab hac in illas conuerti; sed effectus idem in vtrouis sequetur. Sit oculi ABC, pupilla AB, quae tendat in granum AE remotum D. Si accedat granum in locum E, fiet pupilla sensim secundum accessum grani minor FG. Patet hoc ad oculum alterius hominis in pupillam AB sedulo intenti. Eodem modo eadem pupilla FG, ampliatur in spatium AB, recessu grani E in locum D.