Latin
EXPERIMENTVM I
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIMENTVM I. (Ic habet. Statue hominem quemuis in locum luce vehemente, vtputa solari illustrem, oculumque contra te &lucem statutum considera, &inuenies bpupillam subinde lenticulâ non maiorem, imo frequenter minorem; hunc eundem hominem sensim è loco illo lucido subdue in obscuriorem, simulque in pupillam intende, &eandem ad singulos quasi passus dehiscentem aspicies. Et hoc est vnum. Idem contingit noctu, si candelam ardentem oculo alterius obtendas pupilla enim multùm coibit, &vicissim si ad latus pededentim subducatur fax, dilatabitur sensim pupilla. Communis est haec experientia brutis animalibus, &homini. Quam solius Vueę asih) tunicae explicatione atque complicatione euenire, non radiorum aliquâ reuerberatione aut infractione, inde patet; quod hęc varietas in oculo ab animali exempto, tanetsi vegero adhuc, atque calente, locum non habeat, licet paulò antè habuerit in viδ τν uo; quod si Refractio, hanc rem efficeret, etia in oculo exanimato &adhuc humoribus vegetis praedito, locum haberet. quod tamen haudquaquam accidit. Vt saepius expertus sum. Ita videtur AB pupilla angusta ad lucem solarem C; DE pupilla ampla ad tenebras F.