Latin
EXPERIMENTVM III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 32
Unproofread scanNot analysed yet
quod fieri nequit, nisi sola Vueae corrugatione, &diductione id enim quod in rugarum plicis insidet, visum latet, constrictione Vueae tunicae; sed eidem visui se denuo credit, quando sese exsinuat eadem Vuea, pupillamque instar veli cortinae obducit. Rationes horum à priore reperies in lib. 2. Hanc sententiam confirmat auctoritas tam Medicorum apud Keplerum &Aquilonium, quam Mathematicorum, itan. sentit Keplerus. in Paralip. c. 5. Francisc. Aquil. l. 1. prop. 7. Iosephus Blancanus in loc Arist. de pupilla, &c. EXPERIENTIA SECVNDA. RES PER FORAMEN MINVTVM visuntur radijs decussatis. CAPVT. II. Xcipio solam rem in axe optico iacentem, caetera omnia in Cradijs visorijs sese decussantibus sita esse, hinc patebit. Sit oculus ABC, cui obtendatur lamina opaca DEFG, ò quacunque materia exili foramine H pertusa, quo res visilis IK trans laminam sita, in ipsum veniat; fiet id per radios IHL, &KHM, decussatos ad foramen H: quod probatur hac experientiâ. HRX a Si intra oculum &laminam dictam, alia lamella NO opaca vel aliud quid simile sensim admoueatur versus foramen H, animaduertetur rei visilis punctum loccultari, antequam lamella ipsum foramen ex illâ parte attigerit, Quia autem nullum rei visae punctum interiectu corporis cuiuscunque occultatur, nisi praeciso illius puncti radio, necesse est, radium à puncto I per H in lamellam NO ad L peruenisse; &quia punctum K tunc primum occulitur, cum lamella in M traducitur, necesse est radium eius esse KM.