Latin
EXPERIMENTVM III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem ideo fit, quia radiorum fluxus rectus est. Nam si duo radij IH, &KH, vlterius progressi sese non secarent, tunc aut simul profluerent, haberentque communem aliquam portionem HL, exempli caussa, contra naturam rectę lineae, ponuntur enim recti; aut alteruter secundum eandem partem proferretur, comprehenderetque linea tecta angulum, contra elementa Euclidis. Necessario ergo radius IH radium. KH secat in H, si vterque porro secundum rectitudinem excurrere ponatur. Porro huius luculentae experientiae hae sunt a proprietates. Res visa occultatur à lamellâ NO, semper situ permutato dextra videlicet à sinistris, sinistra à dextris; supera ab imo; ima à summo. Caussa est radiorum singulorum recta progressio. Si lamella non inter oculum &laminam, EFGD, sed post ipsam foramini adhibeatur; non permutabitur in occultando situs, sed res occultata, &lamella occultans erunt ad eandem partem oculi &obiecti, b ex quo patet, radios IL &KM. non trans, sed cis foramen H decussari, inter oculum videlicet &laminam EG. Si foramen majusculum fiat, &lamella interiecta oculc vicinior quam foramini ingrediatur ex parte dextrâ, occultabitur sinistra foraminis pars, toto adhuc foramine à dextris liberrimè patente, at verò si lamellâ NO, laminam DEFG strinxerit, vltra medium foraminis perueniet, antequam radius sinister occultetur. sit hoc ideo, quia radius à dextra obiecti parte aduentans dextramque foraminis oram stringens, plus mouet oculum, quam is qui ab eodem obiecti puncto sinistrum foraminis marginem radit; &vice versa, quia radius à sinistra obiecti parte per sinistram foraminis oram transiens suffocat efficaciam dexterioris. Ex quo rursus decussatio post foramen euincitur. Radius à dextro obiecto prolapsus, accidit in finistram oculi pattem, à sinistro in dextram, à supero in inferiorem, ab infero in superiorem. Nihilominus tamen res eo situ apparet, quo fuisset conspecta sine foramine. Res per foramen aspecta, minor quidem apparet, quam absque foraminis adminiculo, multo tamen praecisior, distinctior, &accuratior apprehenditur. Si omnibus inuariatis, foramen ab oculo ad obiectum admouens, res visa sensim appatebit minor, donec euanescat; si verò admoueas euadet maior; illic tamen radij plus in Cornea occupant, hic minus.