Latin
EXPERIENTIA TERTIA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
EXPERIENTIA TERTIA. RADIORVM DECVSSATIO, ET REI visae post decussationem secundum situm permutatio. CAPVT III. I vitro concauo tubi cuiuscunque alliueris paruulam cerae particulam extra centrum vitri, sed non procul, &conuexi vitri aperturam valdè constrinxetis, vt paruus circulus detectus sit, apparebit quidem res quaecunque procul visa situ ordinato &naturali, cera verò euerso situ, id est, si ceram in dextra parte applicaueris, capesset ea locum visum in parte sinistra, &vice versa, quod patet ad oculum; si enim in dextram cauitatis partem affrices, ceram aut simile quid, videbis in sinistrâ, situ figurae pormutato; quod etiam inde manifestatur, quia si intersertâ lamellâ radium à dextrâ oculi parte abscindas, occultabit ea abscissio sinistram cerae &rei procul visae effigiem; sit hoc ideo, quia sub eodem radio iacet res procul visa sinistra, &cera prope posita dextra.