Latin
EXPERIMENTVM III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Obiecta tam eminus quam comminus malignè, confusè, indistinctè &quasi per nebulam spectata, aut maiora debito, vel multiplicata, simpliciter &distinctè cernuntur, trans minimum foramen; patet hoc in superfluis siderum radiationibus, quas adhibitum foramen vt plurimum abscindit: in rebus exilibus oculo proximè obiectis, dilatantur enim ita, vt discerni nequeant, quae tamen interuentu foraminis probè distinguuntur. Horum omnium rationem expeditam dabit, qui formale visionis organum veraciter repererit,