Latin
EXPERIENTIA VNDECIMA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 53
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. Iber secundus indagat radium formaliter isorium. Quia enim obiecta suas in ocuIlum radiationes immittunt, non autem oculus in illa euehitur; hinc oportet aliquos ex ijs radijs in eam oculi sedem delabi, cui vis &facultas videndi inest, &talem radium appellant Philosophi formaliter visorium, quia quamprimum ipse visificum oculi organum tanquam forma quadam insederit, necessario ab oculo vigili &attento, rei obiectae perceptio fit: Et quoniam oculus heterogeneus existit, &partibus diuersae diaphanitatis constat; necesse est, aut visionem in sola tunica Cornea effici, aut radios visorios omnes, praeter eum qui cum axe optico congruit, in censum refractorum computari. Quocirca Prima huius libri parte nonnulla de Refractione in genere primum, tum in specie de ea pertractabimus, quae in oculo contingit; altera ipsum radium formaliter visorium eruemus. Proderit autem ad huius libri lectionem fructuosiorem, Refractiones meas caelestes vidisse, quas Ingolstadij in lucem emisi; ex ijs enim Refractionis cumulatiorem cognitionem hauries, &viam planam munies, ad haec subtilius penetranda. Solis etiam Elliptici Phaenomenon Augustae editum, non parum subsidij administrabit.