Latin
LIBRI SECVNDI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 54
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI SECVNDI PARS PRIMA. Vandoquidem radij in diaphanas oculi partes tam rectà quam obliquè illabuntur, eae autem &situ, &figura, necnon densitate differunt; consequens est vt radiorum refractio in ijs fiat: qualis autem ea sit in singulis vel tunicis vel humoribus, studiosè exquiritur; indeque Radius verè visorius vel reijcitur, vel tandem, (quod in Retina euenit) solidè approbatur. EX EO QVOD IN CONVEXA TVNICAE Corneae superficie videndi actus non elicitur, ἡ *ῶ linearum vis valium in oculo refractio nccessario astruitur, CAPVT I. A Ngulum visorium sciri, ignoratis radijs visorijs est impossibile; quia ipsi angulum visorium constituunt. Radios visorios sciri ignorato organo formali seu immediato visus, est impossibile; quia visorij anguli ex ipso immediatè procedunt; vnde operae pretium est dispicere quaenam oculi pars officio videndi fungatur, vt sic de angulo visorio aliquid rectius statuatur. Caeterum quia perspicuarum oculi partium diuersa est densitas, vt Ib. 1.