Latin
PARTIVM ENVMERATARVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 6
Unproofread scanNot analysed yet
PARTIVM ENVMERATARVM Perspicuitas, &Opacitas. CAPVT IV. Tunica Mnes Tunicae praeter Sclerodem, Vueam &Choroidem Ketina sunt diaphanae: vltra mediocritatem Cornea, minus Rediaphana tina, de quâ solâ dubium esse posset, an omninò pellucida est. esset; sed probatur manifestâ experientiâ &ratione inde deducta: constat enim pupillas animalium diuersicolores esse, experientiâ teste; atqui colores illi non sunt nisi Choroidis per Retinam tralucentis quaedam quasi concauae tincturae: nam fundus Choroidis taurinae caeruleus, felinae flauus existit, &c. teste experientiâ: Igitur Retina tralucet. &c. Humores itidem omnes pellucidi sunt; maximè Cristallinus, reliqui duo minus. Vitreus enim hinc dictus est, quod vitrum, licet purissimum, viriditate tamen aliquantulum imitaretur, Aqueus, quod aquam. Sicut autem perspicuitas corporibus a Alhainest ex eo, quia coloribus destituuntur, 2 ita è contrario opacitas zen. colorem semper &necessariò comitatur: imò è solo colore ortum habere videtur, lucis enim fluxum solus color prohibet, &solum corpus opacum illuminari nequit, vnde quo quid colore tinctius est, hoc transparentiae minus habet. Vuea igitur tunica opaca est, ut luci &speciebus ingressum nimium interdicat sinumque intimum tenebricosum reddat: Choroides vnà cum Sclerode opacae sunt, ut cameram oculi interiorem obumbrando, speciebus recipiendis adaptent; Retina verò plus opaci albi quam diaphani habet, ut eidem in se imbibendis habilior euadat.