Latin
PARTIVM ENVMERATARVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod minus diaphana quam opaca sit, inde liquet, quod ablatâ post tergum Choroide &Sclerode, ipsa Vitreum humorem ita cooperiat, ut per eam neque Cornea neque Cristallinus, neque ipse Vitreus humor transpareat, experientiâ teste: tralucidam tamen esse constat è colore pupillę: sic etiam charta aut tela alba &tenuis, madefacta, litteras sibi à tergo inscriptas, aut alias res transadiunctas, in oculum clarè &distinctè traijcit, quod minus accidit, si easdem procul abiunxeris. Choroides tota opaca est, &semper superficie concauâ euidenti aliquo colore infecta, insuper &laeuis instar dorsi specularis; quae omnia eò seruiunt, ut conuexam Retinae superficiem ab omni inaequalitate vindicet, ut sic species appulsae situm inconfusum seruent, tum etiàm, ut vltra progressę retundantur, &quodammodo sepeliantur. Aranea &Hyaloides à perspicuitate suorum humorum sensu differre non videntur. Proinde similia de vtrisque Auctores enunciant. Densitatem trium oculi humorum, quemadmodum &tunicarum enucleatiorem, inuenies libro secundo, p. 1. c. 5. 6,