Latin
ET FALSO REI VISAE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Oculus ergo in puncto B collocatus, si axem opticum cum radio AB vniuerit, videbit punctum A ibi vbi est, in loco scilicet vero, quia per radium AB illud accipit; at vero in I positus spectabit I in O: in K constitutus cernet A in P; propter radios per diuersa media refractos, in quibus res visa iacere putatur: &sic clarum est, priores lineas AB &BI, plus non conferre, quam ut speciem deferant, per varia diaphanorum itinera usque in I, refracte vero linea IK etiam ipsi sensui rem eandem tradit; vnde ipsa sola a radius propriè visorius dici meretur, reliquae deferentes appellantor. De loco viso &vero, plura &exactiora habes c. 13. probatione 2. partis huius. Pro confesso etiam habendum est, oculum ipsam, refractionem minimè sentire; alias ipse rem in alienum locum sibi abripi non pateretur, sed relictis deferentium ambagibus ad veram utique radiantis puncti sedem penetraret, quod tamen minimè fit. Notandum insuper est, tametsi lineae radiosae AB, BI, IK, &c. seorsim &separatae non existant, ipsas nihiloninus inesse verè &realiter pyramidi seu cono toti radioso, sicut inest linea superficiei, &haec corpori; adeoque haslineas non esse phantasias aut figmenta Mathematicorum, secundum perturbatam quorundam imaginationem, sed entia verè ex naturâ rei existentia; ad eum modum quo partes integrantes insunt toti suo continuo. His ita in genere de refractione praelibatis, ad ipsam quae in diaphanis oculi partibus fieri consueuit propius accedamus.