Latin
DE REFRACTIONE IN SPECIE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE REFRACTIONE IN SPECIE. ANET QVALIS SIT IN SINGVLIS oculi partibus diaphanis Refractio. CAPVT V. Mnis igitur radius ab obiecto ad oculum profectus, transgressus Corneam, &in tunicae Vueae superficiem anteriorem non impactus, omnes tunicas &humores reliquos usque ad Choridem penetrat, teste experientiâ, siue enim oculum exemptum à dorso denudes, videbis rem quamuis per humores integros tralucentem; siue oculum viuum inspicias, transparebit fundus Choroidis: ideoque si radius immissus obliquus est, ad aliquam horum diaphanorum superficiem, necessariò refringitur, ad quam autem rectus accedit, irrefractus penetrat. Quod autem radius obliquus refringatur, patet ex humorum &tunicarum diuersa densitate &naturâ, situ insuper excentrico. Et quòd recta illapsus non frangatur.