Latin
DE REFRACTIONE IN SPECIE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 62
Unproofread scanNot analysed yet
e manifesta est demonstratio, aut enim omnino non frangitur, aut quaquaversum, propter angulum incidentiae quaquaversus rectum; at C impossibile est ut quaquaversus refringatur: ergo nusquam. Quales autem obliquorum sint refractiones, accipe paucis, per capita singula REFRACTIO RADII VISIBILIS ex aëre in Corneam. CAPVT VI. Dicendum breuiter, radium ex aëre in Corneam tunicam oblique ingressum refringi ad perpendicularem. CIttunica Cornea AB, descripta ex centro C, radius ex D punpunctum Octo, obsique in eius extremitatem allapsus sit DE, incidentiae E, ad quod egressa CE, esto perpendicularis; quia igitur Cornea tunica densior est ambiente aëre, radius DE, refringitur in Corneâ versus perpendicularem lineam EC, &in radium refractionis EF degenerat. Estque angulus FEC, angulus refractus; &si radius DE recta produceretur intra Corneam, angulus à protracto radio, &refracto EF, contentus, esset refraetionis angulus.