Latin
DENSITAS HVMORVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Humor Vitreus ampullae sphaericae inclusus, &in aquam totus immersus vna cum ampulla, aequalem videtur rem subiectam relinquere; saltem maiorem ostendit, quam eidem ampullae indita aqua &immersa, cęteris omnibus paribus. Vnde patet Vitreum humorem aqua &Aqueo nonnihil densiorem esse. An autem densior vel rarior sit humore Crystallino, ex hac vna experientia certo statui non potest, varias ob causas. Crystallinus enim humor ex oculo animantis praesertim iuuenis, adhuc calido exemptus, mollis valde &flexilis, instar visci aut albuminis oui propemodum existit; contra Vitreus solidior instar coagulati iuris, aut glutinis modo congelati. Constat autem experientia res congelatas plerumque magis densas esse fluidis, ut in sęuo, cera, butyro, pice, &c. apparet, quae fluida rariora &perspicua fiunt. Vnde cum in oculo viuente hoc modo sint affecti duo isti humores, &Vitreus Crystallino suapte natura tinctior existat, merito quis ambigat, vtri illorum maiorem densitatem adscribat. Si quis granum ex vua matura excoriet, erit nuclei residij massa, secundum consistentiam simillima molositati humoris Vitrei, &sicut illa, ita hic sensim resoluitur in humorem natiuum instar aquae fluxilem. Vnde Vitreus exemptus &figuram &naturam mox amittit, in aquam diffluendo; at Crystallinus amplius induratur, tandemque omnino siccessit. Vnde perfectam densitatis illorum differentiam perscrutari, humanae industriae diligentiam propemodum excedit. Si quis vitream cauam lentem magnitudine aequalem, &figura similem humori Crystallino haberet, eamque humore Vitreo impleret, posset fortassis aliquid experiri. Nam si eadem res tam Crystallino quam Vitreo humori lenti cauae incluso supponeretur, transpareret vtique maior vel minor, pro ratione utriusque.