Latin
DENSITAS HVMORVM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 66
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tamen aliquis humorem Vitreum Crystallino densiorem foitassis argueret, Quod vnum punctum ab oculo, in statione vicinissima visum, si dextrum sit, in sinistrum, locum reijciatur; si sinistrum in dextrum: haec experientia lib. 1. p. 2. c. 7. &8, in medium producta, defendi non videtur, nisi humor Vitreus Crystallino densior admittatur. Oculus namque ABC, per duo GEH foramina. D, &E, videat vnicum punctum, Fin duobus locis G &H, iuxta experientiam l. 1. p. 2. c. 8. allatam: &quia distantia IF ab oculo ABC, breuior sumitur quam spithama, punctum F videbitur in loco finistro G per foramen dextrum D; in Hloco dextro per sinistrum E: quibus per citatam experientiam exploratis; cadat radius FD, In Corneam ad punctum I; quoniam igitur Cornea est densior aëre, fiet ex puncto I refractio ad perpendicularem lineam IK, ideoque refractionis radius IL, protractus extra oculum veniet ad locum H: (neque enim Aqueus humor, licet rarior poneretur quam Cornea, vnquam compensaret in totum factam à Cornea refractionem, quia ipse aëre Corneam circumstante multo est densior; quanto igitur minus si eiusdem densitatis existat, cuius est Cornea? )Quocirca radius, per quem visio sit, non potest esse LIH, quia experientia praedicta reclamat, conspicitur enim punctum F in loco finistro G, at per LIH visum, esset in parte dextra apud H. Visio ergo in humore &tunicis ante Crystallinum versantibus in hoc casu nulla.