Latin
FIGVRAE PARTIVM OCVLI
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
FIGVRAE PARTIVM OCVLI. CAPVT N. ωιταεαιείlguram corpora ab extrema sui superficie nanciscuntur; quae curua est, aut plana, aut ex his mixta. Hinc quia tunicae Consolidatiuae totum oculum ambientis extremitas curua, totus oculus ab eadem rotundus seu globosus est &dicitur. -ἐ ὑ Sed quaeritur, vtrum haec tunicae Consolidatiuae adeoque oculi rotunditas sit sphaerica, an alterius rationis? Solidorum enim rotundorum alia sunt sphaerica, alia non sphaerica; non sphaericorum multas species ostendit Archimedes, de sphaeroidibus, plures Keplerus in suâ nouâ Stereometriâ, qui species propè 90.