Latin
LEMMA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 74
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ratio vtrinque à spiritu visorio desumpta eandem vim habet, Si enim quoniam ipse corpus materiale &extensum est, indiuisibile sentire non potest secundùm latitudinem, quomodo poterit percipere indiuisibile secundùm longitudinem? aut si hoc quomodo illud non potest? Par est ergo vtrinque ratio. Probatur 2: Quia ratio aliâs reddi non potest, cur punctum visibile in hoc potius loco appareat quàm in alio, &cur non vbique secundum totius coni Optici amplitudinem videatur. Sit punctum visibile A, &incidat in superS JS ficiem curuam BC ad punctum D, organi visorij assumpti BDC, atque secundùm illud solum punctum videatur; &sit puncti A, vi- Be sus seu apparens locus E: Interrogo nunc cur apparet punctum A in E, &non potiùs in A? cur non in F aut G? nam ex D, incidentiae puncto radij exeunt in omnia ista puncta, &is quidem qui in G exit perpendicularis est; qui verò in A, cum radio deferente AD incidit. Facilius autem est, eadem qua veneris via redire, quam noua eluctari. Ratio ergoloci apparentis, E, nulla assignari potest, si apprehensio rei fieri dicatur secundùm punctum: potest dari, si secundùm longitudinem aliquantulam contingat, qualis est DH in organum visus immersa, quae, posito organo densiore antecedentibus diaphanis, refringetur ad perpendicu larem DI, in punctum A, ideoque protracta extra incidentiam D, cadet in punctum E, non autem in G vel F.