Latin
LEMMA
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim linea radiosa quaevis seu directa siue refracta, quamdiu in eodem diaphano versatur, rectissimo tramite fertur; ita quae vltimo visum afficit, reique videndae imaginem in eodem effigiat, si regredi cogitetur, secundum eandem rectissimam effertur lineam, cuius lineę portionem aliquam in viuaci organo visus collocauerit. ALocus Et hinc a sumitur ratio à priore, cur locus rei visae apparens, nisus vnmodò huc, modò illuc distrahatur: fit enim hoc ideo, quia locus de orisvisus sen apparens iacet in linea formaliter visoriâ, haec autem est tut illa quae vltimò refringitur; &quoniam ipsa secundum portidnem quam in organo visus habet sentitur, idcircò rem visam illuc transfert, quo ipsa portio in directum extracta tenderet. Validissimum huic toti argumento acceditrobur ex radio à speculo aliquo reflexo. Constat enim res visibiles à speculo in oculum retortas, &situm &locum mirè variare. Nam modo à dextris, modo à sinistris, modo supra, modo infra; nunc inuersae, nunc erectae; nunc profundè infra speculum, nunc minus profundem, paulò postextra speculum, quasi in aëre pendentes apparent, quorum omnium ratio aliqua lolida reddi non potest, nisi quod vldeantur secundum radium reflexum à speculo, non autem ineidentem in speculum. Reflexus enim radius res visas eo loci ostendit, quo ipse secundum suam rectitudinem tendit. Sic planè etiam in radio visorio vltimo refracto accidit. Qui rem visam à sese vspiam diuertere non permittits quo loci visi &veri discrepantia atque ratio euidens elucescit. Ex quo satis mira haec enascuntur