Latin
ET PRIMO QVIDEM REPROBATVR
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 79
Unproofread scanNot analysed yet
vel quod radij in Cornea refracti post refractionem in vnum locum concurrant, &sic imagines rerum visarum simul existant; &hoc non, quia radium sola superficies non refringit; &tametsi hoc fieret, tamen radius refractus nunquam perpendicularem, ad quam refringitur omnino assequeretur: non ergo coincident vnquam in superficie tunicae Corneę, radij in eandem recepti: Ipsi ergo nunquam rem per plura foramina visam, repraesentabunt vnam. Ergo non sunt radij formaliter visorij. &c. DEMONSTRATIO III. Vmitur ex Experientia 4. c. 4. p. 2. l. 1. Cornea enim tunica illius hominis est sanissima, purissima, politissima: quod patet rerum obiectarum repraesentatione, quas speculi instar accipit, &reddit. Ergo si ipsa videndi facultatem nacta esset, non posset eam non exercere imaginibus rerum videndarum perfusa. Dices spiritus visorios arceri, &sic naturalem functionem impediri. Respondeo; si nutrimentum aditum ad Corneam reperit, magis spiritus visiui, vtpote subtiliores, &c. DEMONSTRATIO IV. Bvia est ex Experientia 8. Capite 11. allata. Ibi enim visio omnino cessat, vel vitiatur, non quia Cornea laeditur, sed quia aliae partes vel inficiuntur, vel speciebus iter in eas ed by Goog Dic eas necessarium intercluditur. Quinimo, ij quibus tunica Cornea acu argentea transfoditur, ad viscosum lentorem Crystallino obductum tollendum, eandem acum intra Corneam &Crystallinum motam, nubiloso licet aspectu, obseruant tamen: id quod mihi Vir grauis &Religiosus talia aliquoties passus, ipsemet attestatus est. Omitto sexcenta alia, ne in clara luce caecutire velle videar. Omnes enim experientiae l. I. p. 2. productae, contra hanc opinationem militant, quemadmodum qui rem hanc aequa lance trutinabit, perspectissimam inueniet. Maneat ergo, Radium in Corneae superficiem allapsum, non esse formaliter visorium.