Latin
REPROBATVR RADIVS CORNEAE
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 80
Unproofread scanNot analysed yet
REPROBATVR RADIVS CORNEAE profunditatem subingressus. CAPVT II. Icendum 2. Radius profunditati Corneae tunicae inter extremitates eius conuexam &concauam immersus, non est formaliter visorius. Probatur ratione, sensu &consensu omnium, &demonstratur porro hoc modo. Sit ante oculum in viciniâ vnius articuli digitalis plus minus punctum visibile liberum A, radians in Corneam BC, duobus radijs AD, &A E, qui crassitiem eius ingressi, refringentur ad perpendiculares DF, &EF, &quia AD obliquius incidir quàm AE, (uti in Refractionibus Caelestibus lemmate I. c. 15. p. 21. ostendi,) fiet refractio ad D maior, quam ad E, cadetque radius DG refractus in locum visum H, &radius refractus EL, in locum K; cui reclamat experientia, quę rem in radio AD iacentem, transfert ad partem sinistram in punctum L &sitam in radio AE ad punctum M. Eperientia Experientia autem sic habet.