Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 84
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non est visorius in quantum subiectatur in Aqueo, probatum est Conclusione &capite antecedente. Et confirmatur ex communi omnium Phylosophorum sententia; quia humor Aqueus animalibus &vitalibus spiritibus caret, &c. Quod non sit Visorius prout supremam Crystallini extensionem occupat, euidens est, quia ex superius in I. parte huius libri capite 13. ostensis oportet ut radius visificus sit longitudo quantacunque tandem; at ex hypothesi, id quod radius ex Aqueo versus Crystallinum profectus, sibi in eiusdem extremitate vendicat, est indiuisibile punctum; non ergo est ipsum radius formaliter visorius. Quia tunica Cornea, humor Aqueus atque anterior Crystallini superficies, sunt concentrica, ut dictum l. I, p. 1. c. 8. &9. consentitque Keplerus in Paralipomenis c. 5. n. 2. p. 171. &alij passim melioris notae Optici atque Anatomici. Ergo radij ab obiecto directè visui opposito, plerique recta absque ulla refractione in Crystallinitunicam anteriorem accident, sunt enim perpendiculares; igitur obiectum sub ipsis comprehensum, aequali claritate &distinctione videbitur. cui tamen repugnat &sensus &consensus omnium. solus enim axis opticus est, qui irrefractè, ideoque distinctissimè rem ob oculos ponit. Sit obiectum visibile AB, radians in Corneam CD, &vlterius in humoris Crystallini EFK, extimam tunicellam EF, radios quoscunque, &quia AE, &BF sunt perpendiculares, ij puncta sua A &B prae reliquis fortissimè potentiae visiuae in organo, videndi quod superficies EF nunc statuitur esse, impriment: ideoque punctum A percipietur in puncto E, sub radio EA, &B sub FB, in puncto F. Nunc per experientiam 2. c. p. 2. l. 1.