Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 85
Unproofread scanNot analysed yet
allatam, idem obiectum AB omnibus alijs in variatis, excipiatur ab oculo per foramen G, radijs AH, &BI, in G decussatis: &propter obliquam incidentiam in H &I, refractis à Cornea tanquam medio densiore ad perpendiculum, ex H &Iin centrum K mente erectum; quo fit ut radij refracti speciem ex A &B deferentes in Araneam anteriorem, sint HF, atque IE. Quęro nunc quibus radijs videantur dicta puncta A &B? Si dixeris sub HF spectatur A, &sub IE, cernitur B. Ergo cades in retia Argumenti primi. Inhaerebit enim radius formaliter visorius, non tantum Araneae, sed Aqueo humori atque tunicae Corneae, contra hypothesin alias enim puncta A &B in aliena loca nequaquam transferri sentirentur, cum lineae HF &IE, in Aranea nil habeant nisi vnicum indiuiduum punctum E &F. Sub quo solo visio fieret, loci variatio nulla coutingeret; uti argumento 1. &alias ostensum. Si dixeris sub alijs: interrogo quinam illi sint? aut enim obiectum AB majus exhibebunt, quam libero aspectui pateat, &hoc non, quia reclamat experientia: aut aequale relinquent; &hoc itidem experientia respuit: aut minus, idque semper, offerent: &hoc quare? non datur responsio, nisi per refractionem, haec autem in superficie indiuisibili nulla est; &si qnę in humore Aqueo existit, ad rem non est, per argumentum 1. Amplius quare idem A repraesentatum in E sinistro oculi loco apparet sinistrum; proiectum in F dextram oculi partem, non apparet dextrum? Neque confugias ad radios incidentes AE, AH F, &c. hi enim te nil iuuant, nisi humorem Aqueum formale visus organum efficias, contra allata argumento 1 &d cendo capitis 3. Ergo impossibile est, in superficie hac radium formaliter visorium esse. Per experientiam tertiam l. 1. partis 2. c. 3. &quintam c. 5. nec nonseptimam c. 7.