Latin
CAPVT III
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 88
Unproofread scanNot analysed yet
imò etiamsi daremus, aliquod ad videndum inde momentum peti, tamen illud ad multiplicationem obiecti visi potius inuitaret, quam ad vnitatem credendam alliceret, nónne enim KI &KH in infinitum protracti à se semper in diuersissima locatendentes, rem visam in vno loco ostendent? cum locus rei visae ex tendentia radij visorij desumatur, ut ostensum hoc I. 2. parte I. c. 4. &13. in probatione 2. Cum ergo nihil verosimilitudinis in dictis casibus afferri valeat, &ex vno absurdo in aliud abeatur; firmiter &pro comperto habendum est, superficiem extimam Araneae radij formaliter visualis domicilium non esse; id quod probandum erat.