Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
REPROBATVR RADIVS ARANEAM humoremque Chrystallinum introgressus. CAPVT V. Icendum 5. Radius profunditatem Humoris Crystallini occupans, non est formaliter visorius. Suppono ex communi omnium doctrina, tunicam Araneam, &quae aliae humorem Crystallinum circumtegunt, eiusdem esse cum ipso densitatis &raritatis, vnde cum centra etiam, simul habeant, quidquid de profunditate Crystallini dixero, in communi de quibuslibet eius tunicis est etiam intelligendum. Radium igitur vis valem in hoc humore consistentem non esse eum, quo res aspectabilis vltimo percipiatur, multis demonstratur rationibus quarum aliquot afferemus.