Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 91
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ex eo, quod hemisphaerium contrahatur in angulum ab humore Crystallino, non sequitur ibidem visionem non elici. Solutio E. Respondetur 1. Hemisphaerium sub angulo quocunque comprehensum, apparere hemisphaerium, dupliciter; aut enim sensus est, hemisphaerium totum apparere sub angulo illo à refractionibus relicto: &hoc verum est: aut sensus est, hemisphaerium quod sub angulo minore apparet, videri asse hemisphaerium, &hoc falsum est: non enim apparet hemisphaerium, sed tantum portio spherae minor. &c. Vnde respondetur 2. Si quod Euclides, &alij Optici communiter &rectè docent, verum est, &res visae tantae esse iudicanAduersatur, quantus est angulus visorius, sub quem illae cadunt; tunc vtique rij euertunt Prin quo maior fuerit angulus, eo maiores, &quo minor, minores cencipia Opsebuntur; vnde maximacenseri debent, quę sub hemisphaerio spetices. ctantur, illic enim angulus solidus coni optici in oculo summam suam capacitatem est nactus, imò augulus esse desiit, quia dilatauit suam conicam superficiem in ipsam superficiei hemisphaericę basim circularem per oculum traductam. Falsum est ergo, oculum non animaduersurum, si hemisphaerium sub angulo videat per refractionem caussato, &si non videat, sub angulo. Imò verò &maximè id animaduertit: quia res ampliata apparet, visa sub angulo amplo; contracta apparet, visa sub angulo angusto; ergo maximè dilatata apparebit, sub nullo angulo, sed ad planum basios hemisphaericę spectata. Quare, respondetur ; . Hanc obiectionem nimis multum petere. Nam si oculus hemisphaerium sub angulo comprehensum, non iudicat esse minus hemisphaerio, iam rationem nullam habemus, cur non portionem quamuis hemisphaerio minorem, hemisphaerium esse putet; imò cum oculus distantiam inter se &rem visam non percipiat, per se, sed dextrum &sinistrum, sursum &deorsum, &c, tantùm dijudicet, &c. quoduis planum ante se positum in censum hemisphaeriorum referre potest. &c. Caeterum, ut 4. respondeatur, sicut oculus rem per se paruam, magnam arbitratur.