Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 90
Unproofread scanNot analysed yet
gradus sumemus: quo posito, si hemisphaerium in oculum affulserit, refringentur illius vltimi omnes radij, in basi circulari illius hemisphęrij, iacentes singuli gradus 55. Si ergo duos diametraliter oppositos, imò secundum vnam diametrum extensos geminaueris, &gradusg0. effectos ex semicirculo, per axem opticum traducto, id est, ex gradibus 180. subduxeris, remanebunt gradus 110. pro capacitate anguli visorij totalis, ita ut totum hemisphaerium visum contrahatur in conum opticum, cuius per axem sectio contineat angulum ad coni verticem recto non usque adeo maiorem; id quod falsum esse, experienria sensus ipsius manifestat. Oculus enim hemisphaerium vno visum obtutu in tantam angustiam cogi minimè notat, id quod deberet fieri, si illud sub radijs in humore Crystallino tam refractis aspiceret, illi enim refractione plurimum contrahuntur. Sit hemisphaerium visibile ABCD, radiosque mittat in tunicam Corneam extremos &maximè obliquos, AE &DF, qui refringantur in Cornea &Aqueo, secundum radios EG atque FH, &hi rursus in punctis G &H refringentur ad perpendiculares GL &HL secundum radios GI &HK, qui protracti abscindent in arcu semicirculari ABCD, per axem opticum transmisso, vtrinque arcus AB &CD, graduum 40. plus minus. Cum enim inclinatio radij AE &DF ex hypothesi sit quam potest esse maxima, erit &refractio radij EG maxima, &ut modestè agam, minimum 30. graduum; iterum cum inclinatio refracti radij EG, in superficiem Crystallini sit vna etiam ex maximis, refractio eius ut parcè agam, erit saltem 15. aut 10. graduum; haec ergo priori coniuncta dabit facile refractionem graduum 40. aut 35. eritque residuus angulus BLC, graduum 100. &c. Sub quo totus semicirculus ABCD spectabitur. Cui tamen reclamat experientia. Dices, etiamsi videretur totum hemisphaerium ABCD Obiectio sub angulo quocunque etiam paruo, tamen id non idcirco desineret apparere hemisphaerium.