Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 95
Unproofread scanNot analysed yet
Si res vna videtur, quia speciem sui in vno loco oculi habet, non autem idcirco, quod radius vltimo speciem deferens, eam illic esse ostendat, vnde ipse vltimo aduentat per refractionem, &quo ipse antrorsus protractus exiret, tum sequitur idem etiam dicendum esse de radijs alijs speciem ultimo deferentibus eandemque organo visibili imprimentibus; nam quare illi suam vim amitterent, hi retinerent? dices ob mutuam imaginum coniunctionem: ergo si alterum foramen obstipauero, ut intereat alterum idolum, altera imago relicta, quia sola est, deferenti suo radio vim suam non tollet; ideoque ostendetur punctum visum in alio loco, quam cum visum fuit sub amborum imaginum coniunctione: quod ramen experientia contraria damnat. eodem ergo modo se habet radius deferens in concursu imaginum atque sine eodem, quapropter si in concursu imaginum refractus radius nihil facit pro directione eiusdem ad hunc vel illum locum, nihil etiam ad eundem valet, extra concursum imaginum. Quare cadit proprietas quaedam &effectus peculiaris radirspeciem vltimo &formali sensus orgando tradentis; is enim praeterquam quod speciem more aliorum deferebat, sui aliquantula particula à sensu participabatur, quo fuit ut iter aduentus sui &exitus patefaceret, &sic rerum visarum sedes &loca sidissimus explorator visui panderet. Iam si nudo deferentis officio fungitur, &visus imaginem secundum ipsius tendentiam non percipit, dicendum erit aduersarijs, quare eadem res modo maior, modo minor existat visui; hoc enim omnes hactenus refractioni tribuerunt, &angulo per radios ultimo refractos in organo visus: dicent insuper cur res visae eaedem in alios &alios transferantur locos, accessu ad foramina, aut recessu ab ijsdem? cur denique imagines in dextra oculi parte receptae, indicent res visas esse in sinistra, &contra? quis haec videndi potentiam praeter radium refractum edocet? Tandem si duo radii AD &AEpossunt punctum A in remotione media ita perferre per duo foramina BEC, vt radij FH &GI vltimo refracti puncta G &I in humore Crystallino simul habeant multo erit id magis necesse in remotione prima seu vicina; in hac enim radij incidentes sunt obliquiores ad Corneam, &consequenter ex hoc capite caeteris paribus, citius cotunt, vti patet in vitris conuexis, quae conum per extremos latitudinis suae radios semper breuiorem faciunt.