Latin
REPROBATVR RADIVS ARANEAM
Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 96
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur apicem coni sui hi radij in Crystallino finiunt, quod secundum partem aduersam dicere oportet, ergo ipse punctum A vnum ostendet; quod tamen experientia contraria damnat. Non igitur vnitas imaginum, praecisè spectata, sed aliquid aliud est, quod rem vnam per plura foramina visam, sinit esse vnam. de quo nos alio loco ex professo. Interim constet ex hoc etiam, humorem Crystallinum non praeditum esse visifica oculi facultate. REPROBATVR RADIVS IN HVMOrem vitreum propagatus, ex raritate.