Latin
DE INVESTIGANDA REFRACTIONIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 100
Unproofread scanNot analysed yet
euulgauit Tabulas Refractionum Aëris ad Aquam, ad Vitrum, &horum vicissim ad se &illum, &c. sed nullas proposuit Aetheris ad Aërem aut Vapores; vnde ex illis ad nostram rem subsidij nihil sumitur. Tycho ergo Brahe, videns huius scientiae ad res Astronomicas necessitatem, l. 1. Progymn. pag. 79. ex multorum annorum elaboratis obseruationibus concinnatam Refractionum Solarium Tabulam, per singulos eleuationum supra horizontem gradus, ad gradum 45. vsque protensam, in lucem edidit. Sed cum neque ipsam probata diu experientia pro qualibet loci cuiusuis latitudine admittat: Successit Ioannes Keplerus in Paralip. e. 4. prop. 9. probl. 2. pag. 117. &sequentibus, magnoque labore, &studio, vt apparet, Tabulas Tychonicas sub incudem reuocauit. At neque has vbique Gentium &locorum, cum Refractionibus concinere, testantur crebra experimenta. Ingolstadianae enim Refractiones, vt exempli caussa, aliquid certi afferam, Tabulas istas ordinariè excedunt. Cuius rei euidentiam sume hanc. Tycho Brahe vti Refractionem horizontalem semper eandem &minutorum 34'. statuit, ita etiam, Ellipsin illi respondentem habet 5'. qualium Solis diameter est 30': atqui euidens est Ellipsin horizontalem maximè variabilem esse, per obseruationes in Sole Elliptico, &hic allatas; euidens ergo est, &Refractionem horizontalem mutari, nam Ellipsis eam sequitur, vt vmbra corpus, &augetur cum ea aucta, cumque ea imminuta, decrescit. Quod idem de aliis Refractionibus supra horizontem est sentiendum, &c. Quid ergo faciendum? Damnandae tabulae? non aio. improbandus istorum Virorum conatus? multo minus. erroris ipsi arguendi? haudquaquam. Neque enim mihi persuadeo, industriam Tychonicam, in obseruandis Refractionibus tanto deuiasse. Sed hoc totum, vt ipsimet etiam monent, adscribendum diuersitati vaporum, aliter aliterquo sese habentium in aliis atque aliis climatis. Quid ergo agendum? negligenda Refractionis cura? haudiudico. Sed aut vtendum istis tabulis, aut nouae proloco quouis condendae, aut Refractionis quantitas modis aliiseruenda. quorum aliquos nunc, expromam. Tycho Brahe, Progymn. pag. 93. &94. duos affert modos. Primus, inquit, erit per Quadrantem magnum Azimuthalem, qui singula minuta, cum suis aliquotis partibus exhibeat, &vna commodè in verticali plano vndique conuoluAlter tus Azimutha simul minimè dubia ostendat, &c. Alter modus, inquit idem, ita administretur: Per instrumentum Armillare maximum (quale nobis in promptu, vbi Armilla conuolubilis, quae declinationes mensurat, est 10.