Latin
DE INVESTIGANDA REFRACTIONIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 99-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE INVESTIGANDA REFRACTIONIS SOLARIS QVANTITATE, IN CERTA &definita mensura. CAPVT XLV. Vm Refractio Solaris, de qua agimus, aliud nihil sit, quam Angulus Crectilineus, quem radius solaris incidentię in directum protractus, vna cum radio Refractionis ad punctum incidentiae, in plano Refractionis facit; idcirco huius anguli magnitudinem in gradibus &minutis exprimere, est Refractionis quantitatem in certa ¬a mensura patefacere. Quod vt faciam, aliquot vias in medium afferam. Vnus modus est, si quis tabulis Refractionum ab Auctoribus constructis vtatur, in quibus datis Solis supra horizontem eleuationibus, exploratae iam apponuntur Refractiones. Vitellio quidem l. 10. prop. 8.