Latin
CAPVT XLVI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVI. Vando Sol &Luna centra sua in eadem circuli coelestis maximi diametro collocant, tunc certum est, ab vmbrae terrenae cono ita obnubi Lunaris orbis faciem, vt vmbrosi illius coni axis centrum Lunae feriat, ideoque talis eclipsis planè centralis existat. Et quia in medio mundi globus terrestris constituitur, omnes illi populi, qui circulo ex Sole &Luna tanquam polis descripto subsunt, habent illo tempore vtrumque Luminare (data terra insensibili respectu coeli) in suis horizontibus sensibilibus, abstrahendo ab vlla Refractione; iacet enim vtrumque in horizonte vero: quia vtrumque versatur in eius diametro. Si ergo tali tempore exaltantur supra horizontem, illud totum adscribendum erit Refractioni; facile autem est tam Solis quam Lunę eleuationem supra horizontem accipere Quadrante aliquo magno exactè in minuta distributo; cui si adieceris Parallaxin iam ante ex tabula Parallaxium cognitam apud Tychonem, Progym. pag. 80. &pag. 120. acquires Refractionem tam Solis quam Lunae, absque vllo alio calculo, &c. Sed quia tales Ecclipses &rarae, neque facile in horizonte quem Astronomiae studiosus quisque insidet, fiunt; hinc ex hoc etiam modo calentibus Mathematicorum desideriis satis fieri non potest.