Latin
CAPVT XLVI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 102
Unproofread scanNot analysed yet
Illi quidem, qui in Sphaera recta habitant, singulis mensibus, simile quid attentare possunt, in plenilunio; tunc enim eadem contingent circa duo magna luminaria; neque obstat quod in circuli maximi diametro centra sua non collocent, ob latitudinem videlicet Lunae; sufficit enim quod in eodem circuli maximi plano versentur, quod planum, cum in Sphaera recta cum horizonte vero congruat, &horizonti sensibili illius Sphaerae semper aequidistet; manifestum est, singulis mensibus, in aliquo saltem, illius Sphaerae loco, hanc pranxin exerceri posse. quod priuilegium aliis Sphaerae sitibus haud est concessum; neque sine multis cautelis ad vsum sub illis deduci potest. Quare aliae rursus ineundae sunt viae. Si prius tamen aliud commune quoddam, in speciem, offendiculum amolitus fuero.