Latin
CAPVT XLIX
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 107
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla practica ex obseruationibus insigni industria factis libenter afferrem, sed quia in tanti re momenti, nisi diu &frequenti examine ventilata, atque consentiente praxi stabilita, producere non oportet; exalia verò parte, de instrumentorum exacta fabrica, atque horologiorum sciothericorum recta declinatione, (quae res in tam subtili vsu ad vnguem haberi debet, ideoque ardui laboris est) stilique constituione constare debet; ex aduerso autem, nescio quam Refractiones nostrae à Tychonicis in magnitudine discrepantiam, satis notabilem, &ordinariè quidem, prae se ferunt; nolui adhuc in exemplis promendis praecox, aut in tabulis condendis praeceps haberi; sed satius esse duxi, Theoriam praemittere, roborandam atque elucidandam, subsecuturis suo tempore, ex vsu ipsius deductis exercitationibus. Interim etiam alij, stadio priuato periculum eorum quae dico, possunt facere. Nunc exemplo seu vero seu ficto, rem declarare, nihil obest. Scrupula ergo horaria, dum Sol à vero in apparentem horizontis locum peruadit, interfluxerint 4. quae ad arcus Aequatoris ita reuoco. Vna hora continet scrupula 60'; in Aequatore autem tempus horae respondens est graduum 15. qui ducti in 60. exhibent minuta 900. Per regulam igitur proportionum inuenio quot minuta Aequatoris respondeant scrupulis horariis 4', hoc modo; 60', vnius horae, dant 900. in Aequatore, quid dant 4, horae? proueniunt 60, id est, 1. o. Et sic in reliquis facies, &c. Iam huic Aequatoris arcui facile per Ascensionum tabulas, inuenietur arcus in Ecliptica coascendens, vel condescendens, qui quando Sol ab Aequinoctiis notabiliter recessit, adhibitu est necessarius, vt per ipsum in Refractionis notitiam veniamus; in vicinia sufficit ipsa Aequatoris inuestigata portio. Quae in Sphęra obliqua est latus trianguli Sphaerici rectanguli, subtendens angulum rectum, ab arcu horizontis &Verticalis circuli, qui per apparentem Solis locum incedat, comprehensum; cuius proinde quaesita quantitas emerget, si angulus quem arcus Aequatoris aut Eclipticae, (ille quidem cum Sol in Aequinoctiis aut prope; hic quando procul ab iis versatur;) ad horizontem facit, prius inuentus fuerit. Tunc enim tria nota dabuntur, arcus Aequatoris aut Eclipticae, &duo ad horizontis peripheriam anguli, &c. In adiecto schematismo planisphaerico, orthographicè proiecto, consideat horizon in rectam AB, Verticalis in CD, locus verus Solis occumbentis in Verticali CD iacens, esto E, apparens suprà refracti F, qui sensim, dum Sol ex E, infra horizontem motu primo permeat in Verticalem GH, ad locum verum K, interim refracti Solis apparens locus pertingit in horizontem I; &fit arcus IK, isster Iapparentem, &K, verum Solis locum interclusus, quaesita Solis Refractio.