Latin
108.1 to 108.3
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 108.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec innotoroδ notescit per triangulum IEK, cuius EI est arcus horizontis inter verùm &apparentem Solis occumbentis locum interceptus, EK, est portio paralleli diurni à Sole tunc descripti, KI, est arcus verticalis inter Solis verum K, &apparentem locum I, interceptus. Iam quia Sol eodem tempore ex vero loco E, in verum locum K descendit, quo ex apparente F, in apparentem I, per arcum aut rectam FOl; hinc fit, vt si Mechanico horologio tempus FOI mensurem, habeam etiam tempus arcus EK; qui si Aequatoris, aut paralleli vicini portio fuerit, expedita est praxis: nam datur angulus EIH rectus, IEK angulus complementi altitudinis poli, datur etiam latus EK, ex noto tempore; ergolatere non potest arcus Refractionis IK: hoc modo. Sinus totus anguli recti EIK dat sinum arcus EK, quid dat sinus complementi altitudinis polaris, id est sinus anguli IEK? &prodibit latus IK, &c. quod ex dato quatuor scrupulorum horariorum tempore, facit o8, 39', 37, 30. Quando autem Sol parallelum aliquem ab Aequatore sensibiliter remotum peragrauerit, tunc arcus temporarius EK in Aequatore inuentus, non potest assumi pro iusto calculo; quia licet ipseminutorum numero par sit, arcui paralleli percurso, tamen quantitate partium excedit, quod paralleli sint circuli non maximi, &sic Refractionis arcus IK, iusto maior inueniretur, si pro arcu paralleli circuli, acciperetur arcus Aequatoris. Huic ergo malo occurres, si arcui Aequatoris, EK, (secundum priora inuento,) assumas vel coascendentem vel condescendentem arcum in Ecliptica, quem inuenies ex ascensionibus veri &apparentis loci solaris, in horizonte siti. Quod si illum Eclipticae arcum, (qui sit in schemate priore resumpto EK,) cognitum habebis, facile angulum IEK, quem cum horizonte facit Ecliptica, indagabis ex noto maximae declinationis angulo, &arcubus ipsum comprehendentibus, tam Aequatoris quam Eclipticae ad horizontem protensis, idque beneficio ascensionum &descensionum, &c.