Latin
QVOMODO SVMMI, MEDII ET INFI
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 111
Unproofread scanNot analysed yet
Cursorem seu granum in filo pendulum, traduc ad locum Solis in Zodiaco descriptum, &sic super lineam horizontalem reducito filum, ostendet cursor verum locum &tempus centri solaris sub ortum &occasum. 2. Idem filum, manente Cursore in loco Solis à Zodiaco accepto, ab horizontali linca versus meridianum Quadrantis latusnerrahe, donec in limbo tot minuta inter horizontem &filum intersint, quot visualis semidiameter Solis comprehendit; &ostendet Cursor tempus quo infimum Solis punctum locum suum verum cum horizonte vnit. Transfer filum vltra lineam horizontalem extrorsus, tanto arcu limbi, quantum visualis semidiameter Solis in coelo subtendit, &monstrabit cursor horam, qua summum Solis punctum verè horizonti insidet. Apparens Solaris puncti cuiuscunque locus vbiubi, nullo sciri potest calculo, eo quod Refractio ipsum gignat, quae sola obseruatione sedula innotescit. Infimum ergo Solis punctum horizontem tum attingit, quando inter Solem &ipsum nihil intercedit; quod obseruatur primo oculo libero specularibus adiuto; 2. tubo optico, vel Helioscopio colorato. 3. &omnium accuratissimè intromissione Solis, de qua prioribus capitibus in captanda Ellipsi, dictum. Illic enim contactus Solis &horizontis ita clarè, ita distinctè in visum cadit, vt melius exoptare non possis. Centrum Solis, libero oculo difficulter satis aduertitur, propterea, quod Sol in oculo, semper figuram circularem vehementer affectet, more omnium lucidorum, &c. cuius caussam alibi assignamus. Helioscopium autem coloratum, vel specularia caerulea aut viridia multum ad hanc rem sunt idonea. Imprimis verò intromissio, de qua paulo autè diximus, hîc praestat. Sed quomodocentri locum distinguemus? nam Sol inaequaliter contractus, in medio Altitudinis suae, centrum non collocat, sed extra habet. Huc diligens inprimis &discretus obseruatoris oculus requiritur: deinde Maculae Solares, quibus Sol raro orbatur, non parum subsidij afferent: eae namque si centrales fuerint, omnem omnino difficultatem tollent: si infra aut supra, magnam directionem visui subministrabunt, vt sic à medio sensibiliter haud sis abiturus. Iuuerit etiam altitudinem Solis insimam 15'. minutorum supra horizontem accipere, &hinc ad contactum vsque tempus mensurare; tantùm enim minimum, media Solis pars descensu suo sub horizotem insumit, quantum 15. minutis, ad eundem accedendo, &c. Supremum Solis punctum eodem modo tractatur, quo infimum, oculo libero, per Helioscopium, per immissionem, &c. QVOMODO MAGNITVDO SOLIS AP