Latin
PARENS, ET ELEVATIO EIVSDEM SV
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 112
Unproofread scanNot analysed yet
PARENS, ET ELEVATIO EIVSDEM SV. prahorizontem ad data ista puncta obseruetur. CAPVT LI. YArij sunt modi, de quibus alias ex instituto, nunc Quadrante modo dicto contenti simus. Fiant duo pinnacidia, amboque perforentur, foraminibus minutissimis punctorum instar, &lateri quadrantis aequidistanter ita infigantur, vt radius solaris per vtraque transmissus, lateri quadrantis aequidistet. Conus ergo Solis radiosus vbi ad pinnacidij sibi vicinioris foramen pertigerit, ibidem ob eius exilitatem suum verticem figet, &omnes radij in eo mutua decussatione secti, post transitum in contrarias partes dilatabuntur, eritque conus euersus recto per omnia proportionalis, &in planam pinnacidij alterius superficiem, proiiciet basia lucidam, quae sit circulus, (praesertim si superficies illius pinnacidij tersa &alba, aut papyro instrata fuerit) circulo Solis per omnia proportionalis. Quare si sub meridiem, vbi Sol minimè Ellipticus apparet, ipsum exceperis, altitudinem Solis, minimè truncatam reperies hoc modo. Summa baseos in cono euerso extremitas, repraesentat Solis in coelo absidem imam; infima, summam: eleua ergo quadrantis latus cum pinnacidiis, donec summa basis centro congruit seu foramini pinnacidij, &tunc nota locum perpendiculi; mox deprime pinnacidia cum quadrantis latere, vt infima basis in foramen cadat ¬a locum perpendiculi: arcus inter duo perpendiculi loca interceptus, est diameter Solis. Eandem acquires, si ad pinnacidia oculum applices, &Solis margines aspicias; perpendiculique sectiones notes. Sic poteris Ellipseos magnitudinem Solo quadrante absque tubo exactè venari: altitudo enim tanta non apparebit, quanta Solis longitudo, sed curta, pro ratione Refractionis. Eodem modo assequeris eleuationem istorum punctorum supra horizon. tem. Nam summa basis euersi coni, in foramen adducta, adducet in perpendiculi sectione cum limbo Quadrantis Eleuationem imi Solis limbis ima, summi; centrum, centri, &c. quae eadem assequeris Solem inspiciendo, &c. Quod si Solaris Conus euersus per foramen anticum debiliter accidit in aduersum postici pinnacidij parietem; aut imago Solis Elliptica malignè &nebulosè in chartam depingitur; obscurato cameram rotam, ita vt sola pyramis Solaris accessum habeat, &videbis omnia luculentissimè.