Latin
COROLLARIVM VIII
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 126
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. IX. HORAM SOLIS APPARENTEM, ET EIVS Refractionem tempore quocunque indagare. Horologium sciothericum vmbras rectas non versas proiiciens, qualia sunt verticalia, &c. ostendit horam Solis Refractionibus eiusdem imbutam; vt ergo scias an cum hora Refractio concurrat, nota eandem, deinde Solis supra horizontem accipe eleuationem Quadrante Astronomico, &c. Hanc numera in arcu Meridiant AEC, ex A versus C, &à fine numerationis, qui sit v. g. ζ. traduc lineam occultam horizonti AB parallelam, quae circulum datae horae apparentis, qui sit EoF, secabit in aliquo puncto a; iam si parallelus à Sole descriptus, in idem punctum a concurrat, verus &apparens Solis locus, vera &apparens Solis hora, verus &apparens circulus horarius omnino conueniunt, neque Refractio vlla adhuc sensibilis in coelo existit. Vt si Sol in puncto a, sub altitudine A( &horario EaF, decurrat parallelum Cancri IL, nulla Refractio inuenietur; quia tam horarius EaF, quam parallelus IL, conueniunt in eodem puncto a. Si vero non conueniant, erit Refractio, quam patefaciet Verticalis CAD ex C in D per a descriptus, is enim vbi parallelum Solis attigerit, ibidem locum &horam veram Solis, atque Refractionem inter apparentem verumque Solis locum interceptam, necnon veram eius supra horizontem eleuationem monstrabit. Porro etiam Horologium Mechanicum ad motum Solis regulatum, si à Solaribus probe constructis discrepat, horam veram in se, apparentem in Sciothericis prodit. Et sic via Geometrica ope Analemmatis, dictorum plerorumque veritatem ad trutinae examen reuocare facillime poteris; &rem humana alioquin industria paene superiorem, negotio non adeo laborioso subiges. Dummodo Analemma exactum &magnum sit. Ellipsis autem per tubum intromissa, omnium optimè atque clarissimè, defectum Solis quantumuis minimum, statim &fidelissime ob oculos ponit: vnde mox admonearis, Refractionem in coelo, &Solem in Refractione degere. Cuius proinderationem semper habebis, in operationibus practicis, nisrerrare &decipere velis.