Latin
PORISMA PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 127
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMA PRIMVM. SOL ETIAMSI IN PVNCTO AEQVINOCTIALI vno integro die persisteret, tamen data Refractione, ex apice gnomonis vmbram describeret in subiecto plano nequaquam rectam sed curuam. CAPVT LV. AIt planum horizontale ABCD, seu verum, seu vero parallelum in terrę superficie O positum, perinde enim est ad sensum &rem praesentem, &c Verticalis deinde circul AEC, aequinoctialis BFD, punctum aequinoctij, adeoque veri ortus B, veri occasus D, ad planum horizontale gnomon erectus GH, apex eius H qui licet reipsa à centro vniuersi distet, effectum tamen eunmdem producit, quoad sensum, dummodo in plano horizontali non iaceat: vmbram igitur in illud projiciet secundum lineam rectam BD, quae est Aequatoris cum horizonte conmunis sectio, id quod Gnomonici passim demonstrant, &in Sphaera recta per se patet. Posito ergo quod Sol totum Aequatoris semicirculum BFD, absoluat, consistens in eodem Eclipticę puncto; nihilominus vmbra ab apice H proiectain subiectum planum ABCD, erit linea curuas in ortu enim B, Sol amplitudinem ortiuam borealem acquiret, adeoque accedet versus polum I, orieturque pro Refractionis qualitate, in K, &vm bram finiet in puncto diametraliter opposito L: sic in M, occidet, ob eandem caussam, non in D, proiiciens vmbram scrotinam in N; &sic vbique faciet vmbram Australiorem, donec refractionem euaserit, fieique vmbrae linea NGL, punctis intercisa curua; non recta: cui rei ecam expenientia sensibilis adstipulatur, vt saepe expertus sum, dum diebus aequinoctiorum huiuslineae inquisitione, meridianam inuestigaui. S ddices; etiam sublata Refractione, nihilominus tamen, in Sphaera obliqua, à stilo recto lineam non rectam, sed curuam à summitatestili recti designatumiri, posita eadem Solis in vero Aequinoctij puncto statione, donec integri diei curriculum exegerit. Quod sic ostenditur. Sit in resumpto priore schemare, stlus rectus GH, in plano horizontali ABCD, igitur sublata Refractione, Sol mane exorietur in veri ortus puncto B, &quia index GH plano veri Verticalis inest, proiicietur totius stili vmbra in veri occasus punctum D: Iam quando Sol paulatim supra horizontem erigitur, extremitas vmbrae ab acumine H proiecta, extra vmbram GD primo promissam omnino cadit, planumque Aequatoris BFD, &eius communem cum horizonte sectionem BD excedit, &Sole F Meridiani punctum lustrante, vmbra ab H pertingit versus boream in G aut vltra, pro Sphaerae inclinatione, &c.