Latin
PORISMA PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 129
Unproofread scanNot analysed yet
neque enim stili recti tota vmbra, sed solus apex lineam Aequatoris designat. vnde totius argumenti obiecti neruus succiditur. Etenim tametsi geometricum Aequinoctij planum BFD, veram Aequinoctij lineam per centrum terrae G traductam, faciat communem cum horizonte sectionem BD, nihilominus tamen reliqua plana huic tanquam principali parallela, traducuntur per stilorum extra centrum mundi positorum vertices, &faciunt lineas Aequinoctiales priori parallelas, &c. Quod autem vertex H mane aut vespere, extremitatem vmbrae in infinitum extendat, nihil obest; &accidit hoc quia Sol adhuc in horizonte iacet; quamprimum autem eundem ascensu tantum proportionaliter superauerit, quanta est stili longitudo, &c. mox vmbra subiectum horizontis planum incurrit, &posita statione Solis in vero Aequinoctij puncto, rectisfimam designat lineam, à radio super planum Aequinoctiale Gnonomicè non Geometricè sumptum, currente effectam, &c. Vnde terrae magnitudo obiecta, pugnat contra planum Geometricè acceptum non Astronomicè; &motus Solis proprius super Eclipticam, vno die centrum Solis extra planum Aequinoctiale Gnomonicè sumptum vix euehit. Refractionibus autem cauetur, si linea Aequinoctij non tota abortu in occasum assumatur, sed à nona aut decima antemeridiana, in secundam aut tertiam pomeridianam descripta. Tametsi hi soli modi non sint, lineae meridianae indagandae, sed alij etiam nec pauci, nec infidi suppeditentur. XUXX