Latin
PORISMA II
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 130
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMA II. IN EODEM HEMISPHAERIO APPARENTE, Sol &vmbra terrae à Sole proiecta, simul comparent. CAPVT LVI. SIt terra A, (quam respectu coeli Solaris &Firmamenti insensibilem nunc O suppono: hemispherium apparens BCD, BAD horizon, infra eundem consistens Sol in puncto E, cuius radius EA, proiiciat vmbram AC; &quia EA est infra, AC supra horizontem; in C ergo statuatur Luna, Soli E diametraliter contraria; igitur oculus in A, videbit vmbram terrae in C, occultat enim Lunam, &sic videtur. Iterum, EB sit tantillus arcus, qui refractionis quantitatem non excedat, vtpote dimidij, vnius, aut duorum graduum; igitur Sol in E existens, refractione ascendet ad punctum B, oculus ergo in A, ipsum conspicabitur: Simul ergo &Sol E, &vmbra a Sole facta H, comparebunt supra illustratum hemispherium. Ex his, Concludo 1. Vmbram à Sole directo proiectam, qualis est AC, secari à radiis refractis; qualis radius est cis A, BA; trans A, AF: ex Aenim ille radius pergit versus D, &siquidem vaporum superficies aeque affecta supponatur vbique, quod fieri quandoque potest, Concludo 2. Ipsum cadere infra D in punctum F, tanto interuallo à D, remotum, quanto discedit D à C. Quia punctum incidentiae siue Refractionis in vaporibus eandem obliquitatem terminat, &sicut radius EA refringitur ad perpendicularem, sic radius A intra vapores eodem puncto A notatos refractus, postquam eosdem egredi incipit, refringitur à perpendiculari vsque in F, quae ad oculum patent in adiecta figura ABEG; in qua, AF terra; BCvapores circa terram vniformes; D Sol; DB radius à Sole! incidens in vapores; B punctum incidentiae &Refractionis; EBF in centrum terrae F protracta perpendicularis; &quia vapores BC, suntdensiores superiore aëre BEGC, idcirco ul radius BA, in oculum A refractus, accedit ad perpendicula o (rem BFacumque vaporum temperies eadem ponatur, idcirco radius Refractionis BA, directo pergit ex A in C, ad conuexam vaporum superficiem, post quam exit in subtiliorem aërem, vnde fit vt à perpendiculari CG, discedat &non pergat sdirecto in I, sed infra illud in Hvsque, ita vt angulus HCI Refractionis posterioris, aequetur angulo DBK, Refractionis prioris, factę in puncto B, ob aequalitatem mediorum, qui sunt vapores &angulorum incidentiae ad B &C, qui itidem aequales existunt.