Latin
LEMMA PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 21
Unproofread scanNot analysed yet
LEMMA PRIMVM. CAPVT XV. Vnius puncti extra circulum assumpti, radiationes eae in peripheriam accidunt obliquiores, quae a radio perpendiculari, siue catheto incidentiae, sunt remotiores. AIt punctum A, mittatque radios AB, AC, AD in circuli E peripheriam SBCD, ad puncta eadem, perpendicularis verò radius, siue cathetus incidentiae sit AE; dico, obliquiorem esse radium AC, quam AB, &AD, quàm AC, &c. ad superficiem DCF, seu conuexam, siue concauam. Quoniam enim ductis rectis EB, EC, ED, angulus ABE, maior est angulo ACE, &&hic maior angulo ADE per 21. 11. Eucl. si ipsi singuli demantur à duobus rectis, residui erunt anguli inclinationum; maiores à quibus minores; minores à quibus fuerint ablati maiores. Est aut inter dictos angulos ADE minimus orobatus; ergo inter refiduos angulus ADI est maximus. Et quia angulus ACE mimor est angulo ABE &maior angulo ADE; erit residuus iam ECG, quam is qui ad verticem huic opponitur, sub AC &EC linea protracta conprehensus, minor angulo ADI, &maior angulo EBA. Cumque dicti residuj anguli sub radiis AB, AC, &AD, atque perpendicularibus lineis EB, EC, &ED protractis, ad puncta B, C, &D facti, sint anguli inclinationum, per 2. praesuppositum c. 14. patet radios à Catheto remotiores, esse ad circunferentiam vicinioribus inclinatiores. Siue inclinatio illa sumatur ad arcum conuexum, qualis est angulus ADI, super arcum DCF; siue ad arcum concauum, cuiusmodi est MaCE, super arcum CBF, id quod erat demonstrandum.