Latin
LEMMA PRIMVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 22
Unproofread scanNot analysed yet
LEMMA SECVNDVM. CAPVT XVI. Radiorum ab vno circumferentiae puncto in quaelibet diametri puncta cadentium, vnus ad circumferentiam est rectus, reliqui omnes obliqui, &ad eam circumferentiae partem, obliquiores illi, ad quam à radio recto magis diuergunt. XApuncto, in peripheria BAC, circuli BA EDassumpto, cadant in diametrum BC, radij AB, AE, AD, AF &AC. Dico, vnum ex illis tantum esse posse rectum ad peripheriam circuli, reliquos omnes obliquos, &ad eam quidem circumferentiae partem, ad quam à recto radio accedunt; &plus illos, qui magis ab ipso discedunt. Cum enim vnicus illorum AD, pertingere possit ad centrum D, ipse solus erit rectus. Cumque punctum E sit versus B, illuc verget etiam radius AE, eritque angulus DAE, Angulus inclinationis internae, ad arcum concauum BA. Rursus quia B magis distat à centro D quam E, radius AB cadet exrra radium AE, eritque angulus BAD maior angulo EAD, totum parte sua; ergo inclinatio radij AB, est maior inclinatione radij AE. Eodem modo radij A C inclinatio CAD ad arcum CGA, maior probabitur, inclinatione DAE radij AF, ad arcum eundem. Cum ergo magis distet AB à radio AD quàm AE, &AC magis quam AF, patet illos radios magis inclinari ad circumferentiam; qui à centro vel radio recto amplius discedunt. obliquiores igitur sunt, qui remotiores; quod erat demonstrandum.