Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 24
Unproofread scanNot analysed yet
rem otissimam ab AB, maiorem assumat peripheriam BHD, quàm sector BCH, aut BCG, §or BCH maiorem, quàm BCG, quòd AH, remotior ponatur ab AB quam AG:igitur si angulis ACH &AEG, constituantur aequales anguli DCM, &DCN, singulis singuli, iunganturque rectae DM &DN, fient per 4. propos. l. 1. Eucl. duo triangula DCN &DCM. duobus triangulis GCA &HCA, sigillatim aequalia, an gulique reliqui, angulis reliquis, &c. Et quia angulus GCA minor est angulo HCA, pars toto, minor etiam est angulus DCN angulo DCM; punctum igitur N veniet viciniùs puncto L, quam punctum M; ideoque recta CN, continebitur intra rectas CL &CM; quare etiam ND intra LD &MD; Minor est igitur angulus NDC, id est, AGC, angulo MDC, hoc est, AHC, &minor MDC, id est, AHC, angulo ADC. Ideoque recta AG minus inclinata ad BG arcum, quam AH ad BGH; &haec AH minus, quam perpendicularis AD, ad arcum oundem. id quod erat demonstrandum.