Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 23
Unproofread scanNot analysed yet
BD inter segmentum diametri minus AB, &perpendicularem AD conclusum, emittantur rectae AE &AF, secantes arcum in punctis G &H. Dico, AF remotiorem ab AB, esse obliquiorem ad arcum BHD, quam sit AE, segmento minori AB vicinior; &ipsam perpendicularem AD obliquiorem, quam sit AF, &c. Educantur enim è centro C, ad intersectionum puncta G, H, &D, perpendiculares CD, CH, CG; &ad interuallum CA describatur circulus AIKL. Quia igitur AD, recta est ad BC, in A extremitate diametri CA, tota cadit extra circulum AML, per 16. l. 3. Eucl. Arcus ergo AL, totus est intra triangulum ACD. Aequales autem sunt omnes, CD, CH, &CG, per def15. l. 1. Euel. Triangula igitur ACD, ACH, &ACG, habent latera CD, CH, &CG aequalia; sed &latus AC commune: anguli autem BCD, B. CH, &BCG, basibus AD, AH, &AG obtenti sunt inaequales, eo quod sector BCD, ob AD.