Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 26
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM Si, vt prius, fiant extra circulum DHK, puncta E, F, G, in punctum A collucentia, radij EA, FA, &GA, facient in punctis H, I, K, inclinationes diuersas ad arcum DKB, eritque inclinatio radij à segmento maiore AB remotioris maior, propinquioris minor. quia hae inclinationes externę sunt internis AHC. AIC, &c. ad verticem oppositae, ideoque aequales. COROLLARIVM II. Si punctum aliquod lucidum in diametro circuli extra centrum constituatur, inter omnes quos ad vnam diametri partem radios effundet, eritis qui eidem ad rectos insistit, maximè obliquus ad peripheriam. Nullus enim inter ipsum &diametri segmentum minus interiectus tam obliquus est atque ipse, vt patet ex Lemmate 2. Et nullus inter ipsum &segmentum majus intercedens obliquitate ipsum adaequat. omnium ergo ipse est obliquissimus. COROLLARIVM III. Ex quo rursus sequitur, omnium angulorum mixtorum internorum, qui à radiis ex A in arcum semicircularem YDB eiectis fiunt, minimum esse ADY in schemate Lemmatis quarti, vel ADB in figura Lemm. tertij. cum enim angulus ADC in vtraque figura sit maximus omnium, qui possunt comprehendi à lines ex C centro circuli, &radio quocunque ex A in peripheriam congressis; necessario efficitur, vt is ablatus ab angulo recto YDC, relinquat portionem YDA minorem, quam si angulus quiuis alius AHC, minor angulo A DC, auferatur similiter ex recto circuli angulo YHC, angulo YDC, aequali; angulus enim YHA residuus maior erit angulo YDA. Eadem etiam statuenda sunt de angulis extra ad arcus YHB, conuexitatem factis. LEMMA QUINTVM. CAPVT XIX. In circulo parallelae ad diametrum, quae centro viciniores minus, qua remotiores, magis sunt obliquae ad circumferentiam à diametro dinergentem. Ncirculo ABC, sint lineae rectae DE, FG, BH, ad diametrum, AC parallelae; minus distet DE, à centro I, quam FG, &haec minus quàm BH: Dico parallelam DE minus esse obliquam ad arcum AB à diametro diuergentem, quam sit FG ad eundem. Ex A emittantur rectae AK, AL, AM, datis parallelis aequales, ita vt AK, aequetur parallelae DE, &AL ipsi FG, &AM ipsi BH. Quia ergo AK aequalis est rectae DE, aequaliter remouentur ambae à centro, per 14. l. 3.