Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
&ambae peripherias aequales auferunt per 28. l. 3. Eucl. Congruent ergo sibi tam arcus ABK &DBE, quam rectae AK &DE, aequales igitur sunt inter se anguli BAK& BDE. Eodem modo recta AL, aeque recedet à centro I, atque recta FG; &angulus BAL, probabitur aequalis angulo BFG; sic recta AM aequè distabit à centro, atque recta BH, fietque angulus BAM aequalis angulo MBH. Atqui FG magis à centro dissidet quam DE, &minus quam BH; ergo etiam AL magis aberit quam AK, &minus quam AM; cadet igitur inter vtramque, eritque ob eam caussam angulus BAK maior, &angulus BAM minor quam BAL; maior igitur est etiam angulus BDE, &minor MBH quam sit angulus BFG. Minus ergo obliqua est DE ad BD arcum, quam FG ad eundem, &magis BH obliqua est ad arcum MA, quam eadem FG, ad eundem. Et sic demonstrata manet propositio.