Latin
DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 28
Unproofread scanNot analysed yet
minus refringet Solem, quam GD, &c. Nam radium refractum minus obliquum caussauit radius incidentiae minus obliquus, &c. Credibile igitur est, Solem tunc maximè refringi, cum radius refractus à Sole veniens, est ad lineam verticalem in qua oculus existit perpendicularis, qualis est in diagrammate praesenti GD. Cumque oculus secundum praesentem rerum statum Solis ortum &occasum in terrae superficie proximè positus intucatur, fit vt radius hic semper in hor zontali plano sensibili iaceat: vnde verosimile est, in ortu &occasu maximam Refractionem enasci. Sicut è contra minimam videmus in Zenith, quod idem de Nadit est sentiendum? ob minimas ibidem fieri solitas radiorum tam incidentium, quam refractorum ad vaporum superficiem inclinationes. In mediis vero inter Zenith &Horizontem sensibilem, inter hunc &Nadir interuallis, medias fieri Refractiones est necesse: &haec omnia, oculo ex codem puncto in Solem mobilem defixo. Nam si Solem stabiliamus, oculum autem in diametro Atmosphaerae moueamus, experietur is accessu ad centrum ipsius, minorem; recessu maiorem Solis refractionem; in centro nullam. per 5. &1. Lemmu. Propterea, quod radij refracti centro viciniores, sint ad circumferentiam remotioribus rectiores. E quibus manifestum sit, horizontalem refractionem maiorem, proficisci. à vaporibus humilioribus; minorem ab altioribus, si caetera ponantur paria, &oculus superficiei terrestri insistat: nam densitatem aut raritatem obliquitati additam, aliquid differentis virtutis in refractionem conferre, inficiari non ausim, cum adstipulari videatur experientia; consensus certè Auctorum id adsseuerat. DE RADIO TANGENTE DIF