Latin
DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS
Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
DE MAXIMIS ET MINIMIS SOLIS REFRACTIONIBVS. CAPVT XX. Ex hisce iam praelibatis Lemmatis, non adeo difficile erit, iudicium aliquod de Refractionibus solaribus in medium proferre. Am Sol in ortu &occasu, caeteris paribus, maximè videtur refringi. Quia radius refractus, iacet in horizonte sensibili, vnde rectus est ad verticalem lineam &cadit extra centrum terrae, ideoque per Lemma 3. &4. maximè est ad superficiem vaporum obliquus. Obliquior ergo fuit ipse radius incidentiae, in nostro hoc casu; cum refractio fiat ad perpendicularem. Dixi in nostro hoc casu, vbi oculus intra vapores superficiei terrenae incumbit, nam in aliis casibus aliter philosophandum fortassis alicui videretur. Quia si terminus &mensura maximae refractionis esset horizon apparens, oculo vbicunque tandem posito, tunc homo in sublimi vaporum regione collocatus, maximè refractum Solem videret, quando is pleramque partem transcurturrisset; cui tamen experientia &ratio aduersatur. Ex A centro descripius circulus AB sit terra, CDE, circumiecta vaporum regio, CF verticalis diameter, existatque in sublimi illius aliquo puncto G, oculus, à quo deductus radius GE tangens suppositam terram in B, erit Horizon sensibilis, per quem vltimo oculus G videbit Solem. Cumque radius hic minus sit obliquus ad areum CDEF, quam radius perpendicularis GD, per Lem. 4. &c.